Gaudeamus igitur

1. Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus,
post iucundam iuventutem, post molestam senectutem
:  nos habebit humus. :

2. Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere?
Vadite ad superos, transite ad inferos,
: ubi iam fuere :

3. Vita nostra brevis est, brevi finietur,
venit mors velociter, rapit nos atrociter,
: nemini parcetur. :

4. Vivat academia, vivant professores!
vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet,
: semper sint in flore! 

5. Vivant omnes virgines faciles, formosae,
vivant et mulieres, tenerae amabiles,
bonae laboriosae! :

6. Pereat tristitia, pereant osores,
pereat diabolus, quivis antiburschius,
: atque irrisores! : 

 

Die 6. Strophe im Solothurner Kantenprügel wird von der Wengia nicht gesungen.

 

Zurück zur Kanten-Übersicht.

Hinweis zu Cookies

Unsere Webseite verwendett Cookies, um Ihr Online-Erlebnis zu verbessern. Mit der weiteren Nutzung der Seite erklären Sie sich damit einverstanden, dass wir Cookies verwenden.